- NAUPACTUS vel NAUPACTUM
- NAUPACTUS, vel NAUPACTUMurbs Aetoliae, et regionis caput, cui nomen hodie tribuit, in ora sinus Corinthiaci, apud fauces, et Antirrhium promontorium, a Nicopoli urbe Epiri, in Circium 95. et 145. mill. pass. a Methone in Boream; hîc sedes est Praefecti Turcarum; Baudrand. habet. Gallis Lepante, in ora sinus Corinthiaci, Golfo de Lepante dicti. Nunc caput est provinc. Libadiae proprie dictae. Sub Turcis ab A. C. 1499. quô a Baiazethe capta fuit, quibus vero a Venetis erepta est, hôcbellô. Turcis Einebachri. Non procul hinc commissum fuit A. C. 1571. proelium,Navactinum dictum, ubi Turci maximâ clade a Christianis affecti. Vide Thuann. Leunclav. Etc. Hic Naupactaeus, Ovid. Fast. l. 2. v. 43.Amphiaraides Naupactaeo Acheloo.Naupactum excubare. Apud Zenod. proverbio dicitur, in eos qui pereunt ignavia suâ, vel qui munus suscipiunt plenum discriminis, uti Pausanias Naupacti excubiis praefectus, ab Achivis capta urbe interfectus. Aliter hocadagium apud Suidam refertur. A compactis navibus sic dictum volunt, quod ibi Heraclidae primum navem construxerint. Nic. Lloyd. Hodie in colis Epactos, de cuius statu hodierno vide inprimis Iac. Sponium Itinerar. Graectae Part. 2. p. 28. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.